Matthew 27:66
Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. + 27.66 Munierunt sepulcrum. Diligentia eorum nostræ profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So they went, and made the sepulchre sure, sealing the stone, and setting a watch.
In Context
65Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
Cross References
Joshua 10:18Qui præcepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:
Matthew 27:60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. + 27.60 In monumento suo novo. Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur.
Matthew 28:11Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.