The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 27 › Matthew 27:60

Matthew 27:60

et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. + 27.60 In monumento suo novo. Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And laid it in his own new tomb, which he had hewn out in the rock: and he rolled a great stone to the door of the sepulchre, and departed.

In Context

59Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, + 27.59 In syndone munda. Mystice. Sindone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscepit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur.

61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. + 27.61 Erant autem ibi. Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solæ mulieres quæ arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primæ resurrectionem vident.

Read all of Matthew 27

Cross References

Matthew 27:66Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. + 27.66 Munierunt sepulcrum. Diligentia eorum nostræ profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.

Mark 16:3Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? + 16.3 Et dicebant ad invicem. HIER. Aquilæ congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum, qui est lex mortis, quasi dicat: Ubi est, mors, aculeus tuus I Cor. 15.?

John 20:1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 27:60

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 27:59Matthew 27Matthew 27:61 →