The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 28 › Matthew 28:1

Matthew 28:1

Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. + 28.1 Vespere, etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Maria Magdalene, et altera Maria. Duæ unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the end of the sabbath, as it began to dawn toward the first day of the week, came Mary Magdalene and the other Mary to see the sepulchre.

In Context

2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: + 28.2 Terræ motus. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. Revolvit lapidem. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari.

Read all of Matthew 28

Cross References

Daniel 6:19Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:

Matthew 27:61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. + 27.61 Erant autem ibi. Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solæ mulieres quæ arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primæ resurrectionem vident.

Luke 23:56Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. + 23.56 Et revertentes. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita præsentis vitæ parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato, etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis præparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, præoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.

John 20:1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 28:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Matthew 28Matthew 28:2 →