The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:56

Luke 23:56

Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. + 23.56 Et revertentes. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita præsentis vitæ parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato, etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis præparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, præoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they returned, and prepared spices and ointments; and rested the sabbath day according to the commandment.

In Context

55Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. + 23.55 Mulieres. Aliis notis Jesu post depositum corpus recedentibus, solæ mulieres, quæ arctius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis suæ offerrent, exspectantes quod Jesus promiserat, et ideo primæ viderunt.

Read all of Luke 23

Cross References

Exodus 20:8Memento ut diem sabbati sanctifices.

Exodus 35:2Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.

2 Chronicles 16:14Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. + 16.14 Aromatibus, etc

Jeremiah 17:24Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati: et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus:

Luke 24:1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: + 24.1 Una autem sabbati, etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quæ nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quærendi et inveniendi Dominum ostenditur. Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quæ deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:56

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:55Luke 23