Matthew 28:9
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. + 28.9 Et ecce Jesus, etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. Et tenuerunt. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: Nolite timere, ut mente placida possint audire quæ dicuntur. Istæ tenent pedes quæ adorant resuscitatum: sed illa quæ nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan 20..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Song of Solomon 3:3Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? + 3.3 Invenerunt me. Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns, tandem se manifestare dignatus est et cui inspiraverat, ut quæreret, quærenti donavit ut inveniret. Num quem diligit. GREG. Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur, Num quem diligit. Ecclesia interrogat vigiles, cum prædicationem intente suscipit, et in ea bonorum operum exhibitione fructificat.
Matthew 14:33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. + 14.33 Et adoraverunt, etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat?
Mark 16:9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. + 16.9 Surgens autem. Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret: Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia Psal. 29.. Sepultus ergo sexta sabbati quæ vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis nostræ duplæ mortis tenebris adjunxit. In morte enim animæ et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, et duas nostras solvit: simplam suam duplæ nostræ contulit, et duplam nostram moriens abstulit. Apparuit primo Mariæ Magdalenæ. Mariæ Magdalenæ primo ostenditur, de qua ejecerat septem dæmonia: quia meretrices, et publicani præcedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro præcessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur. BEDA. In principio mulier auctor culpæ viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.
Luke 7:38et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. + 7.38 Cœpit rigare. Maria soror Lazari bis eodem functa est officio: semel in Galilæa cum primo accedit cum humilitate et lacrymis, ubi remissionem peccatorum accepit. Secundo, in Bethania, non jam peccatrix nominata, sed casta, et ideo devota: ibi pedes, hic caput inungit.
John 12:3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. + 12.3 Maria ergo. Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. Dixit ergo unus. Judas etsi malus tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.
John 20:19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. + 20.19 Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.