Matthew 3:5
Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; + 3.5 Tunc exibat ad eum, etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: Baptizabantur ab eo in Jordane: qui descensio interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then went out to him Jerusalem, and all Judaea, and all the region round about Jordan,
In Context
Cross References
Matthew 11:7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? + 11.7 De Joanne. Præcursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De præcursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes.
Luke 3:7Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? + 3.7 Quis ostendit, etc.? AMBR. Quis ostendit in prudentia miseratione Dei infusa, etc.? usque ad quam ad gentes transferendam prophetat.
John 3:23Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.