Matthew 3:4
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. + 3.4 Ipse autem Joannes. Qui pœnitentiam prædicat, habitum pœnitentiæ prætendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Ipse autem Joannes in semetipso erudit pœnitentes, et formam vitæ exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens. Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:22comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. + 11.22 Brucus. Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quæ magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem. Ophiomachus. Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus Apoc. 12..
1 Samuel 14:25omneque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
Zechariah 13:4Et erit: in die illa confundentur prophetæ, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur:
Matthew 11:8Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. + 11.8 Ecce qui mollibus, etc. Qui ponunt pulvinaria sub cubito, qui vitam peccantium palpant, non pungunt. Rigida vita et prædicatio debet declinare mollium palatia, quæ frequentant mollibus indutis adulantes. CLEM. ALEX. Beatus Joannes, despectis quoque ovium pilis, qui delicias redoleant, pilos camelorum, etc., usque ad ab omni inani studio, vanaque boni specie, sordidoque ac illiberali decore, se removit.
Mark 1:6Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. + 1.6 Et erat Joannes, etc. HIER. Vestis prophetæ et cibus et potus, totam austeram vitam prædicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judæi et Græci. BEDA. Vestitus pilis cameli. Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: Genimina viperarum, etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.
Revelation 11:3et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. + 11.3 Et dabo duobus. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos prædicare. Duobus testibus. De Elia et Enoch agitur, per quos prædicatores alii intelliguntur. Diebus mille. Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum prædicationis suæ supra triennium.