The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 4 › Matthew 4:17

Matthew 4:17

Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. + 4.17 Exinde. Postquam baptizatus est. Baptismus idoneos facit ad prædicandum. Exinde, id est, tradito Joanne: quia lege desinente sequitur Evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec consummet cursum suum. In quo docet, ne quis ab inferiore persona sermonem contemnat. Unde Apostolus. Si cui revelatum fuerit, prior taceat. Pœnitentiam agite. Eadem quæ præco prædicat: ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat. Christus enim verbum quod clamat in Jordane organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus dixerunt: et tamen iste solus vox, quia per eum præsens verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt. Inter enim vocem et verbum nihil est medium, sed ut vox sonuit, mox verbum percipitur: sicut Joannes clausus destitit: Christus virtutibus claruit. Unde Joannes est figura prophetarum et legis, qui vere sunt vox clamantis sapientiæ Dei, quorum Joannes est finis, quibus cessantibus solum verbum, quod in eis sonuerat, per se ostenditur. RAB. Hæc prædicatio Christi in Capharnaum coruscantibus miraculis incepta, dicitur, etc., usque ad Baptista incarcerato prædicare incepit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From that time Jesus began to preach, and to say, Repent: for the kingdom of heaven is at hand.

In Context

16populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.] + 4.16 Populus. AUG. Populus iste qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum erat, prior lucem prædicationis Christi vidit. Deinde in omnes Evangelium disseminatum est. Unde sequitur: Habitantibus in regione. Umbræ mortis. Mors est in inferno. Umbra hujus mortis sunt peccata, quæ nunquam sine morte. Qui ergo vult fugere mortem, vitet umbram.

18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..

Read all of Matthew 4

Cross References

Matthew 9:13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 9.13 Euntes autem dicite. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos. Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.

Matthew 11:12A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. + 11.12 A diebus Joannis. Apostolos Dominus ad oves quæ perierunt domus Isræl ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed hæc prædicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Cæterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis prædicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum cœlorum vim patitur, quia gloria Isræl patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui præsentiam prædicavit, qua peccator reviviscit: et non ante, quia lex pœnam intulit et non per pœnitentiam vivificavit. Patria cœlestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per pœnitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et cœlum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.

Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.

Matthew 13:47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. + 13.47 Sagenæ missæ. Impletur Jeremiæ vaticinium: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos Jer. 16.. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: Sequimini me, faciam vos piscatores hominum: contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare sæculi miserunt, quæ usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: Sic erit in consummatione sæculi, etc. Sagenæ comparatur Ecclesia vel prædicatio evangelica, quæ a fluctibus sæculi ad, cœlum trahit.

Mark 1:14Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, + 1.14 Postquam autem. ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa, salus in gentibus. Prædicans, etc. HIER. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.

Luke 9:2Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 4:16Matthew 4Matthew 4:18 →