The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 11 › Matthew 11:12

Matthew 11:12

A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. + 11.12 A diebus Joannis. Apostolos Dominus ad oves quæ perierunt domus Isræl ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed hæc prædicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Cæterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis prædicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum cœlorum vim patitur, quia gloria Isræl patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui præsentiam prædicavit, qua peccator reviviscit: et non ante, quia lex pœnam intulit et non per pœnitentiam vivificavit. Patria cœlestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per pœnitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et cœlum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And from the days of John the Baptist until now the kingdom of heaven suffereth violence, and the violent take it by force.

In Context

11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. + 11.11 Major Joanne. In hoc non præfertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Id est, omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine. In regno. Regnum cœlorum duobus modis accipitur: aut supernum, in quo nondum sumus: aut præsens Ecclesia, in qua adhuc vivimus, et jam quodammodo regnamus.

13Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: + 11.13 Omnes enim. Non quod post Joannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Omnes enim. Quia quidquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.

Read all of Matthew 11

Cross References

Luke 7:29Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. + 7.29 Et omnis populus. Si hoc a Domino dictum esse intelligitur: audiens Joannem, populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista dicitur interpositum: audiens ipsum Dominum, de Joannis magnitudine disputantem, restat intelligi.

Luke 16:16Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. + 16.16 Lex et prophetæ. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terræ promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram præcipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter cœlum præcipiuntur majora. Et omnis. Magna vis est cum de terra genitu cœlum quærit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisæis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturæ, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.

John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.

Philippians 2:12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 11:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 11:11Matthew 11Matthew 11:13 →