The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 4 › Matthew 4:19

Matthew 4:19

et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. + 4.19 Piscatores. Piscaturus per piscatoria vadit loca. Mystice. Cum incarnatus carnem suscepit, divinitus vidit in mari mundi spirituales piscatores: et aliis quid essent ostendit, quos ab æterno prævidit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he saith unto them, Follow me, and I will make you fishers of men.

In Context

18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..

20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. + 4.20 Continuo. Perfecta obedientia est sua imperfecta relinquere. Relictis retibus: quia et si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis amore. In his datur forma volentibus sequi. Mutatur intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum: fit mare sæculum, navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.

Read all of Matthew 4

Cross References

Ezekiel 47:9Et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ: et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens.

Matthew 9:9Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. + 9.9 Vidit hominem. Hic probabilius videtur, quod prætermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. In telonio. Græce, Latine vectigal. Matthæus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiæ accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Matthæum. Cæteri Evangelistæ propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. Surgens. BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.

Matthew 19:21Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.

Mark 2:14Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. + 2.14 Levi. HIER. Levi additus, quia a telonio negotiorum sæcularium sequitur solum verbum quod dicit: quia qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus Luc. 14.. BEDA. Marcus et Lucas verecundiæ causa et honore evangelistæ nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est: Justus in primis accusator est sui Prov. 18.; Matthæum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente. Secutus est eum. ID. Lucas plenius: Et relictis omnibus secutus est eum Luc. 5.. Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum.

Luke 5:27Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. + 5.27 Levi. BEDA. Idem Levi qui et Matthæus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus. BEDA, AMBR. Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus sæculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitæ respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit. BEDA. Per Matthæi electionem, fides gentium, quæ prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur. Per superbiam Pharisæorum insinuatur Judæorum invidia, quæ de gentium salute torquetur.

John 1:43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. + 1.43 In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 4:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 4:18Matthew 4Matthew 4:20 →