The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 5 › Luke 5:27

Luke 5:27

Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. + 5.27 Levi. BEDA. Idem Levi qui et Matthæus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus. BEDA, AMBR. Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus sæculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitæ respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit. BEDA. Per Matthæi electionem, fides gentium, quæ prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur. Per superbiam Pharisæorum insinuatur Judæorum invidia, quæ de gentium salute torquetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after these things he went forth, and saw a publican, named Levi, sitting at the receipt of custom: and he said unto him, Follow me.

In Context

26Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. + 5.26 Et stupor. AMBR. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem, et divini operis miracula malunt timere quam credere; nam si crederent, non timerent, sed diligerent. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem I Joan., 4..

28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

Read all of Luke 5

Cross References

Matthew 4:19et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. + 4.19 Piscatores. Piscaturus per piscatoria vadit loca. Mystice. Cum incarnatus carnem suscepit, divinitus vidit in mari mundi spirituales piscatores: et aliis quid essent ostendit, quos ab æterno prævidit.

Matthew 9:9Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. + 9.9 Vidit hominem. Hic probabilius videtur, quod prætermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. In telonio. Græce, Latine vectigal. Matthæus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiæ accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Matthæum. Cæteri Evangelistæ propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. Surgens. BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.

Matthew 16:24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. + 16.24 Si quis vult. Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?

Mark 3:18et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, + 3.18 Et Andream. HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suæ ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. Et Philippum. ID. Qui os lampadis est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sæpe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum. ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur Matth. 5.. Et: Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei Luc. 6.. Et Matthæum. Qui est donatus: cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistæ Matthæum præponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. Et Thomam. ID. Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Unde scio hominem in Christo, etc., usque: quæ non licet homini loqui II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, græce quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. Et Jacobum Alphæi. Id est, docti vel millesimi, cujus a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphæi, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphæi fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. Thaddæum. Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariæ matris Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis. HIER. Et Thaddæum, qui est corculus, id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. Et Simonem. BEDA. Simon Cananæus a Cana vico Galilææ, qui et Simon Zelotes, id est, æmulator. Cana, Zelus; Cananæus, Zelotes. Et Simonem Cananæum. Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. Beati namque qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quærit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Et cessavit quassatio Num. 25..

John 1:43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. + 1.43 In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.

John 21:19Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. + 21.19 Et cum hoc dixisset. His dictis, cœpit Jesus abire, et nondum intellecto quod audivit, Sequere me, cœpit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Joannes qui sciebat se diligi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 5:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 5:26Luke 5Luke 5:28 →