The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 4 › Matthew 4:21

Matthew 4:21

Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. + 4.21 Vidit alios duos. Ecce in his quatuor numerus evangelistarum præfiguratur, qui animas a mundo extrahunt de quatuor partibus mundi. Bini et bini vocantur, quia charitas non nisi inter duos est. Vocatio dicitur: Vel secundum electionem gratiæ. Unde dicitur: Quos vocavit Rom. 8., etc. Vel secundum illud: Multi sunt vocati Matth. 10.. AUG. Quæritur quomodo Matthæus et Marcus dicant binos vocasse Jesum: primo Petrum et Andræam, etc., usque ad ideo autem piscatores illitteratos misit prædicare, ut fides in virtute Dei, non eloquentia hominum putetur. Zebedæi et Joannem. Zebedæus fugitivus, id est, diabolus. Jacobus, supplantator qui adjuvatur a Joanne, id est, a gratia Dei. Et vocavit eos. Illi autem, etc. Vocavit et alios, sed sufficit nominare istos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And going on from thence, he saw other two brethren, James the son of Zebedee, and John his brother, in a ship with Zebedee their father, mending their nets; and he called them.

In Context

20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. + 4.20 Continuo. Perfecta obedientia est sua imperfecta relinquere. Relictis retibus: quia et si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis amore. In his datur forma volentibus sequi. Mutatur intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum: fit mare sæculum, navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.

22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

Read all of Matthew 4

Cross References

Matthew 10:2Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, + 10.2 Petrus et Andreas. Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat.

Matthew 20:20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. + 20.20 Tunc accessit ad eum. Audita resurrectione putavit eum illico (immemor secundi adventus) regnaturum, et aviditate feminea præsentia cupit, immemor futurorum.

Mark 1:19Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi:

Mark 5:37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. + 5.37 Et non admisit, etc. BEDA. Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis Matth. 11..

John 21:2erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 4:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 4:20Matthew 4Matthew 4:22 →