The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 5 › Matthew 5:13

Matthew 5:13

Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. + 5.13 Vos estis sal terræ. Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terræ et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui prædictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitæ suæ exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta: Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terræ. Quod si sal, etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terræ utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in hæc verba ridetur: Hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. Si sal evanuerit Luc. 4.. Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiæ omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris: Ad nihilum valet ultra, etc. In fine de omnibus concludit sic: Nisi abundaverit justitia, etc. Et conculcetur ab hominibus. Sanctus et verus minister Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in cœlo manet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye are the salt of the earth: but if the salt have lost his savour, wherewith shall it be salted? it is thenceforth good for nothing, but to be cast out, and to be trodden under foot of men.

In Context

12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. + 5.12 Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces æterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem. Sic enim persecuti, etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.

14Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, + 5.14 Vos estis lux mundi. Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non caret. Lux mundi. Alia causa est quare non debent deficere: quia illuminati a Christo verbo et exemplo: quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiæ debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt) fugare. Non potest civitas, etc. Quia apostoli fundamenta sunt, apte civitas dicuntur. Supra montem. Locus montem justitiæ innuit, qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi; ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro justitia pugnando defendite: quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.

Read all of Matthew 5

Cross References

Leviticus 2:13Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. + 2.13 Sale condies nec auferes sal fœderis. Apostolica sapientia. Unde: Vos estis sal terræ, etc. Matth. 5.. Sicut omnis cibus sale conditur, ita apostolica doctrina sermo prædicationis. Ideo præcipitur sal in omni sacrificio offerri, ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi I Cor. 4.. Et alibi: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Eph. 2.. Unde et legislator non dixit simpliciter sal: sed, sal fœderis Dei tui. Sicut enim fœdus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9.. Sal qui stypticam vim habet, et contrarius est melli, jubetur addi sacrificiis: sal symbolum est prudentiæ, quæ restringit et exsiccat voluptatem. In omni oblatione, etc. Placere enim Deo non poterit quod non ad normam voluntatis ejus correctum fuerit. Nam si in rebus humanis tanta cautela agendum admonuit quidam de mundi hujus sapientibus, ut diceret: Omnis actio temeritate et negligentia vacare debet: quid de Dei rebus æstimandum est? Si autem obtuleris, etc. ORIG., lib. I in Levit. Secundo in loco primitiarum, etc., usque ad quia littera separabatur a spiritu. ISICH. Confringes in morem, etc. Non modo præcepit eos Dei notitiam, etc., usque ad per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur.

Luke 14:34Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? + 14.34 Bonum. Vere qui vult meus esse discipulus oportet ut renuntiet omnibus, quia ita erit bonum sal, id est dignus constitui in numero apostolorum, ad condienda corda auditorum spiritualia sapientia.

Hebrews 6:4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, + 6.4 Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 5:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 5:12Matthew 5Matthew 5:14 →