The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 14 › Luke 14:34

Luke 14:34

Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? + 14.34 Bonum. Vere qui vult meus esse discipulus oportet ut renuntiet omnibus, quia ita erit bonum sal, id est dignus constitui in numero apostolorum, ad condienda corda auditorum spiritualia sapientia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Salt is good: but if the salt have lost his savour, wherewith shall it be seasoned?

In Context

33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. + 14.33 Sic ergo, etc. Infert a præmissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest ædificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non præmittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus.

35Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat. + 14.35 Neque in sterquilinium. Sal sterilem facit terram. Unde ira victorum destructas urbes sale seminabat, ne in eis germen oriretur. Ita apostoli, destructo peccati regno, germen vitiorum compescunt. Sal cibos condit, carnes siccat. Prædicatio a vermibus et putredine vitiorum illæsam servat suo Creatori humanam naturam.

Read all of Luke 14

Cross References

Mark 9:49Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. + 9.49 Quod si sal, etc. Id est, si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit: quo alio doctore corrigitur, qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit? Unde: Quis medebitur incantatori a serpente percusso? Eccli. 12. In hoc Judam et socios ejus significare creditur, qui phylargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum major scientia erigit, ab aliorum societate disjungit, et quo plus sapiunt, eo plus a concordiæ virtute desipiunt. subjungit: Habete in vobis sal et pacem. BEDA. Habere sal sine pace, non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit.

Hebrews 2:4contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. + 2.4 Et Spiritus distributionibus. Per hoc affluentiam designat gratiarum, quæ non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per ligna et prodigia. Ideoque cum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 14:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 14:33Luke 14Luke 14:35 →