The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 5 › Matthew 5:2

Matthew 5:2

et aperiens os suum docebat eos dicens: + 5.2 Et aperiens. Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore. AUG. Sermonem quem locutus est Dominus noster in monte, sicut in Evangelio, etc., usque ad, Omnis qui audit verba mea hæc et faciat, assimilabo eum viro sapienti Matth. 7..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he opened his mouth, and taught them, saying,

In Context

1Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, + 5.1 Videns autem Jesus. AUG. Huic rei consentit Lucas dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare Luc. 6., etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus. Ascendit. Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quæ est Scribarum et Pharisæorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet prædicans præceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem sæculi plenius erudiret. Apostolos præeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo. Sedisset. Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde: Et mundus eum non cognovit, ante incarnationem. Accesserunt. Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.

3Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.3 Beati. GREG. NYSS. Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quæ, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus ærumna. Beati pauperes. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate. HIER. Beati pauperes spiritu. Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiæ timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis. CHRYSOST. Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.

Read all of Matthew 5

Cross References

Job 3:1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, + 3.1 Post hæc, etc. Attentos facit, quasi ad occulta quæ clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca. GREG. Maledixit diei suo. Ecce hoc non secundum historiæ superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies præteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire cætera quæ sequuntur, nec abortivus quod post ait requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram. Post hæc. Id est post omnia prædicta, quæ passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. Maledixit. Ibid. Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit.

Proverbs 8:6Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.

Matthew 13:35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

Acts 8:35Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. + 8.35 Aperuit. RAB. Thesaurum scientiæ aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: Dilata os tuum, et implebo illud Psal. 80.. Mystice, os Ecclesiæ Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is prædicetur quem prius nesciebant. Evangelizavit. Solvit quæstionem illius interrogantis: De quo propheta dixit? Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est.

Acts 18:14Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 5:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 5:1Matthew 5Matthew 5:3 →