bible.software › Matthew › Matthew 5 › Matthew 5:21
Matthew 5:21
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. + 5.21 Audistis, etc. Exponit quæ est justitia Pharisæorum, quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye have heard that it was said by them of old time, Thou shalt not kill; and whosoever shall kill shall be in danger of the judgment:
In Context
20Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. + 5.20 Dico autem vobis. Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quæ prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere. Nisi, etc. Id est, non solum minima legis præcepta impleveritis, sed et ea quæ addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hæc plenius aguntur quæ præmissa sunt ad inchoationem: quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur. Justitia vestra. Justitiam Pharisæorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter præcepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.
22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.
Read all of Matthew 5
Cross References
Exodus 20:13Non occides. + 20.13 Non occides, etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.
Numbers 35:12in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
Numbers 35:30Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,
2 Samuel 20:18Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant.
1 Kings 2:31Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 5:21