Exodus 20:13
Non occides. + 20.13 Non occides, etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Exodus 21:14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Exodus 21:29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. + 21.29 Quod si bos cornupeta, etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. Triginta siclos. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. Argenti. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. Si quis aperuerit, etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus, etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.
Numbers 35:16Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. + 35.16 Reus, id est æternæ morti obnoxius; unde, Si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis qui in me credunt, etc. Matth. 18.. Et alibi: Omnis qui oderit fratrem suum, homicida est, nec habet vitam æternam I Joan. 3. Hic secundum Exodum ab altari jubetur avelli Exod. 21., quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris removetur, nec revocatur ad veniam nisi per condignam pœnitentiam.
Deuteronomy 19:11Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, + 19.11 Si quis autem odio habens proximum. Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animæ ducit, reus est æternæ mortis, unde: Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, etc. Et alibi: Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam æternam Matth. XVIII; I Joan. 3.. Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam pœnitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia pœnitentiæ cœrcens, per omne tempus præsentis vitæ bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari. Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam pœnitentiam agere, nec Deum sibi placare.
2 Kings 21:16Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.