The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 6 › Matthew 6:10

Matthew 6:10

Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. + 6.10 Adveniat regnum tuum. Hic spiritus intelligentiæ petitur, quo mundatur cor ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur, et in futuro perfectius, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradetur regnum Deo Patri. Congrue sequitur, ut post adoptionem filiorum regnum petamus quod filiis debetur. Regnum Dei semper est: sed veniat, id est, manifestetur hominibus a quibus ut lux cæcis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius judicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur, Percipite regnum quod vobis paratum Matth. 25., etc. Spiritu intelligentiæ regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur, ubi spiritus sapientiæ complebitur septima sanctificatio nominis ejus. In perfectione senarii adventus regni poscitur, ut curramus omnes in virum perfectum: deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis dum nos in illo sanctificamur. Ejus requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eo sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur. Fiat voluntas tua. Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur, ut a nobis impleatur. Voluntas Dei in terris sicut in cœlo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii: ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus. Voluntas Dei semper fit: sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam suæ voluntati, quæ est sanctificatio nostra et vita æterna. Voluntas Dei est præceptorum ejus custodia. Sicut in cœlo. Sicut in angelis, ita in hominibus. Vel sicut justis, ita in peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne. Secundum spiritum cœlum, secundum carnem terra sumus. Oramus ergo ut sicut in cœlo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas: ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis, ut vivamus tibi, non nobis. Hæc tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus, ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia præsentis vitæ sunt præsidia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy kingdom come. Thy will be done in earth, as it is in heaven.

In Context

9Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. + 6.9 Pater noster. BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.

11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, + 6.11 Panem. Esuries justitiæ ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur. Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias. Hic est panis vivus qui de cœlo descendit Joan. 6., cujus naturæ sublimitas super omnes substantias est. Nostrum. Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum. Supersubstantialem. Vel quotidianum. Quia qui edunt me adhuc esurient Eccl. 44.. Hic quotidianus, in patria æternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia præcepta, quæ semper sunt exercenda vel conservanda.

Read all of Matthew 6

Cross References

Nehemiah 9:6Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.

Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1

Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.

Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

Daniel 7:13Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum.

Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 6:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 6:9Matthew 6Matthew 6:11 →