The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 6 › Mattheum 6:11

Mattheum 6:11

Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, + 6.11 Panem. Esuries justitiæ ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur. Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias. Hic est panis vivus qui de cœlo descendit Joan. 6., cujus naturæ sublimitas super omnes substantias est. Nostrum. Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum. Supersubstantialem. Vel quotidianum. Quia qui edunt me adhuc esurient Eccl. 44.. Hic quotidianus, in patria æternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia præcepta, quæ semper sunt exercenda vel conservanda.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Give us this day our daily bread.

In Context

10Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. + 6.10 Adveniat regnum tuum. Hic spiritus intelligentiæ petitur, quo mundatur cor ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur, et in futuro perfectius, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradetur regnum Deo Patri. Congrue sequitur, ut post adoptionem filiorum regnum petamus quod filiis debetur. Regnum Dei semper est: sed veniat, id est, manifestetur hominibus a quibus ut lux cæcis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius judicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur, Percipite regnum quod vobis paratum Matth. 25., etc. Spiritu intelligentiæ regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur, ubi spiritus sapientiæ complebitur septima sanctificatio nominis ejus. In perfectione senarii adventus regni poscitur, ut curramus omnes in virum perfectum: deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis dum nos in illo sanctificamur. Ejus requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eo sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur. Fiat voluntas tua. Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur, ut a nobis impleatur. Voluntas Dei in terris sicut in cœlo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii: ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus. Voluntas Dei semper fit: sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam suæ voluntati, quæ est sanctificatio nostra et vita æterna. Voluntas Dei est præceptorum ejus custodia. Sicut in cœlo. Sicut in angelis, ita in hominibus. Vel sicut justis, ita in peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne. Secundum spiritum cœlum, secundum carnem terra sumus. Oramus ergo ut sicut in cœlo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas: ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis, ut vivamus tibi, non nobis. Hæc tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus, ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia præsentis vitæ sunt præsidia.

12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. + 6.12 Et dimitte, etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra: spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Sicut. Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra. Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.

Read all of Mattheum 6

Cross References

Exodus 16:16Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis. + 16.16 Juxta numerum animarum vestrarum, etc. AUG., locutio 78. Sæpe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem; sicut psal. LV: Non timebo quid faciat caro; quod apertius in psalmo eodem ait, quid faciat mihi homo. Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, secundum numerum animarum vestrarum.

Psalms 33:18Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 1

Proverbs 30:8vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,

Matthew 4:4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. + 4.4 Scriptum est. Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare. Non in solo pane vivit homo. Quasi: Persuasio tua tentatio est: quia agis de cibo corporis, et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur: quia vero agis de inferiori, patet quod tentator sis. Sed in omni verbo, etc. Omne verbum charitas, in qua complentur omnia quæ procedunt de ore Dei, quia cujuscunque ministerio dicantur, non ejus sunt, sed Dei: sed si adversum quid inseritur, hoc non est Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.

John 6:31Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.

1 Timothy 6:8Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 6:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 6:10Mattheum 6Mattheum 6:12 →