The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 7 › Matthew 7:10

Matthew 7:10

aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? + 7.10 Si piscem. Per piscem, fides quæ sub fluentis Spiritus sancti nutritur. Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucæ sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est fœtus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Or if he ask a fish, will he give him a serpent?

In Context

9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? + 7.9 Aut quis. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.

11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se? + 7.11 Si ergo vos. Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis. Nostis bona. Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quæ malus non de suo dat. Domini enim est terra Psal. 23., etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni. Dabit bona. Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet æterna, quæ non dantur nisi filiis. Petentibus se. Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur.

Read all of Matthew 7

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 7:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 7:9Matthew 7Matthew 7:11 →