bible.software › Matthew › Matthew 7 › Matthew 7:9
Matthew 7:9
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? + 7.9 Aut quis. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Or what man is there of you, whom if his son ask bread, will he give him a stone?
In Context
8Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. + 7.8 Omnis enim, etc. Ut præbeat constantiam perseverandi, diligentiam quærendi, fiduciam impetrandi, addit. Omnis, etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil hæsitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quærentes invenient eum qui non quærentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: Ecce ego sto ad ostium et pulso Apoc. 3..
10aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? + 7.10 Si piscem. Per piscem, fides quæ sub fluentis Spiritus sancti nutritur. Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucæ sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est fœtus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere.
Read all of Matthew 7
This Verse In Other Editions
Study Matthew 7:9