Matthew 7:15
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: + 7.15 Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 9:15Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Jeremiah 14:14Et dicit Dominus ad me: [Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
Jeremiah 28:15Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. + 28.15 Et dixit. ID. Notandum quod Jeremias passus injuriam, nondum facto ad se sermone Domini, silet, postea vero missus a Domino, audacter arguit, mentienti denuntians propinquam mortem.
Jeremiah 29:32idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.
Ezekiel 13:22Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:
Ezekiel 22:27Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.