Matthew 7:16
a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? + 7.16 Nunquid. Allegorice. Spinæ et tribuli sunt hæretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et tribuli, curæ sunt sæculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui lætificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quæ super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quæ inebriant mentem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye shall know them by their fruits. Do men gather grapes of thorns, or figs of thistles?
In Context
Cross References
Matthew 12:33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. + 12.33 Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.
James 3:12Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. + 3.12 Nunquid potest, fratres. Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est, aliquis prædicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.
Jude 1:10Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.