The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 7 › Matthew 7:3

Matthew 7:3

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? + 7.3 Quid autem vides. Ecce moderamen judicii, et præventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim præventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quæ est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiæ, simulationis et totius malitiæ rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suæ emendationis. Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And why beholdest thou the mote that is in thy brother’s eye, but considerest not the beam that is in thine own eye?

In Context

2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. + 7.2 In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.

4aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? + 7.4 Aut quomodo dicis fratri tuo. Id est, non poteris minus (ut iram) in fratre emendare, donec majus, id est odium, vel invidiam pepuleris de corde tuo.

Read all of Matthew 7

Cross References

2 Samuel 12:5Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.

Psalms 50:16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1

Luke 18:11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.

Galatians 6:1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. + 6.1 Fratres, et si. Hactenus toti Ecclesiæ locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad prælatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. In aliquo delicto. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Præoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Lenitatis. Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Considerans teipsum. Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 7:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 7:2Matthew 7Matthew 7:4 →