The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 50 › Psalmorum 50:16

Psalmorum 50:16

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But unto the wicked God saith, What hast thou to do to declare my statutes, or that thou shouldest take my covenant in thy mouth?

In Context

15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1

17Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. + 50.17 Laudem tuam. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti. 1

Read all of Psalmorum 50

Cross References

Isaiah 1:11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. + 1.11 Plenus sum. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui. Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.

Isaiah 48:1[Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. + 48.1 Audite hæc. HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda. Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

Jeremiah 7:4Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! + 7.4 Templum Domini. ID. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.

Ezekiel 20:37Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis fœderis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 50:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 50:15Psalmorum 50Psalmorum 50:17 →