The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 8 › Matthew 8:12

Matthew 8:12

filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. + 8.12 Filii autem regni ejicientur. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Pluit super justos et injustos. Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. In tenebras exteriores. Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad pœnitet quod deliquit pertinaciter. Fletus. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animæ; per stridorem dentium, corporis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the children of the kingdom shall be cast out into outer darkness: there shall be weeping and gnashing of teeth.

In Context

11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.

13Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

Read all of Matthew 8

Cross References

Matthew 3:9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.9 Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.

Matthew 13:38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.

Matthew 13:50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

Matthew 22:12Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. + 22.12 Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Amicus, quia ad nuptias invitatus. Quomodo, impudentiæ arguit.

Matthew 25:30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.

Acts 3:25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. + 3.25 Testamenti. BEDA. Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Patres. Posuit plurale patres, et non singulare patrem, quia non soli Abrahæ, sed Isaac et Jacob promissum est. In semine tuo, etc. BEDA. Semen Abrahæ Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judæis scilicet et gentibus, benedictio promissa est. Omnes familiæ. Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Joan. 1.. Benedicentur. In Adæ peccato maledictæ, in Christo benedictæ sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem præcesserunt: quia idem homo Deus januam cœli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Venite, benedicti Patris Matth. 25., etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 8:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 8:11Matthew 8Matthew 8:13 →