The Bible Software
bible.softwareActsActs 3 › Acts 3:25

Acts 3:25

Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. + 3.25 Testamenti. BEDA. Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Patres. Posuit plurale patres, et non singulare patrem, quia non soli Abrahæ, sed Isaac et Jacob promissum est. In semine tuo, etc. BEDA. Semen Abrahæ Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judæis scilicet et gentibus, benedictio promissa est. Omnes familiæ. Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Joan. 1.. Benedicentur. In Adæ peccato maledictæ, in Christo benedictæ sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem præcesserunt: quia idem homo Deus januam cœli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Venite, benedicti Patris Matth. 25., etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye are the children of the prophets, and of the covenant which God made with our fathers, saying unto Abraham, And in thy seed shall all the kindreds of the earth be blessed.

In Context

24Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.

26Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

Read all of Acts 3

Cross References

Genesis 12:3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

Genesis 17:19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. + 17.19 Constituam pactum meum, etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum, quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit.

Genesis 20:7Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. + 20.7 Orabit pro te, etc. CHRYSOST., hom. 45 in Gen. Scias autem quod illius preces tibi vitam præbebunt.

Genesis 26:4Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,

Genesis 28:14Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

Genesis 49:1Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. + 49.1 ALBIN. In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terræ promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quæ in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiæ fundamenta sunt jacienda.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 3:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 3:24Acts 3Acts 3:26 →