Matthew 8:14
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: + 8.14 Et cum venisset, etc. Quando hoc sit factum non expressit Matthæus, etc., usque ad narranda recordationi ejus suggerere. Et febricitantem. Febris Græce, fervor Latine dicitur: et si quando hæc passio faciat tremere, naturæ est humanæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when Jesus was come into Peter’s house, he saw his wife’s mother laid, and sick of a fever.
In Context
13Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Cross References
Matthew 17:25Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. + 17.25 Ergo liberi, etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.
Luke 4:38Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. + 4.38 In domum Simonis. Domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa. Socrus, est Synagoga quæ quodammodo mater est Ecclesiæ Petro commissæ. Hæc febricitat, quia invidiæ æstibus laborabat, persequens Ecclesiam. Sed Jesus stans super eam sanat, quia ubi timor Dei incipit esse, talis æstuatio solet recedere.
1 Timothy 3:2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, + 3.2 Irreprehensibilem. Idem quod ad Titum, sine crimine. Res pene contra naturam, ut sine peccato: sed eligatur, cujus comparatio cæteri grex dicantur. Unius uxoris virum, etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quæ obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quæ ante fuerunt jam obsunt. Sobrium, etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit.
Hebrews 13:4Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.