Hebrews 13:4
Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:21Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. + 2.21 Immisit ergo Dominus, etc. ISID. ex Aug., ut supra, c. 13, 14 Mystice. Non possunt hæc corporeis oculis videri. Sed quanto quis a visibilibus ad secreta intelligentiæ quasi obdormiendo secesserit, melius et sincerius videt, etc., usque ad et Ecclesiæ referenda. AUG., lib. X de Gen. ad litt., c. 1 Qui putant animam ex anima, etc., usque ad quam de viro fuerat dictum. AUG., ibid., c. 19, 20 Si quæratur unde accepit animam Christus, mallem audire meliores et doctiores; etc., usque ad quibus quid responderi possit, nondum mihi occurrit. Immisit ergo Dominus soporem, etc. GREG., Moral., l. 30, tom. 2 Culmen contemplationis non attingimus, si non ab exterioris curæ oppressione cessemus: nec nos ipsos intuemur, ut sciamus in nobis aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes, ab exteriori perturbatione sopiamur. Quod bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit. Qui enim ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit, et tunc intelligit in seipso aliud esse quod regere debeat, tanquam vir; aliud quod regatur, tanquam femina.
Leviticus 15:18Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
2 Kings 22:14Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuæ filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. + 22.14 In Secunda. RAB. In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod ædificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: Ululatus a Secunda. Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.
Psalms 50:16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1
Isaiah 8:3et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari: + 8.3 Ad prophetissam. ID. Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quæ Græce neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat.
1 Corinthians 5:13nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.