Matthew 8:32
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. + 8.32 Et ecce magno. Dignior homo bestiis, cum propter salutem duorum hominum duo millia porcorum perierunt. Liberato populo gentium, increduli agunt malos ritus in abditis: cæca et profunda curiositate submersi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 22:22Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
Job 2:3Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. + 2.3 Innocentiam. Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter pœnitet. Ibid. Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia pœnam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit.
Luke 8:33Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.
Acts 4:28facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.