Matthew 9:16
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. + 9.16 Nemo autem. Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. Tollit enim. Id est perfectio novæ vitæ quæ una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novæ debebatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:14Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. + 33.14 Et ego sequar, etc. AUG. Quæritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit; sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit? Socoth. HIERON. Ubi nos tabernacula habemus, in Hebræo legitur Socoth Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, in parte Scytopoleos de qua in libro Locorum scripsimus.
Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.
John 16:12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
1 Corinthians 13:13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. + 13.13 Fides, spes, etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta. Major autem horum est charitas. Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.