The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 9 › Mattheum 9:15

Mattheum 9:15

Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. + 9.15 Nunquid possunt. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis. Lugere quandiu cum illis est sponsus. Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt. Et tunc jejunabunt. Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est. Jejunabunt. A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitæ novæ, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus said unto them, Can the children of the bridechamber mourn, as long as the bridegroom is with them? but the days will come, when the bridegroom shall be taken from them, and then shall they fast.

In Context

14Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? + 9.14 Discipuli autem tui non jejunant. Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas.

16Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. + 9.16 Nemo autem. Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. Tollit enim. Id est perfectio novæ vitæ quæ una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novæ debebatur.

Read all of Mattheum 9

Cross References

Matthew 25:1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. + 25.1 Decem virginibus. Virgines sunt omnes qui se a luxu sæculi continent. Et sponsæ. Omnes simul sunt sponsa quæ modo desponsata est virgo a corruptione sæculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur.

John 3:29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. + 3.29 Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.

John 16:20Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. + 16.20 Quia plorabitis. Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in ærumnis hujus sæculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quæ genuit in partu; sed lætatur de fructu, et plus gaudet de adventu futuræ prolis quam tristis est de præsenti dolore.

Acts 13:1Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. + 13.1 Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.

1 Corinthians 7:5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 9:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 9:14Mattheum 9Mattheum 9:16 →