The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 9 › Matthew 9:25

Matthew 9:25

Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella. + 9.25 Et cum ejecta esset. Id est, cum reprobati essent irrisores, intravit in electorum mentes. Et tenuit manum. Nisi prius manus Judæorum, etc., usque ad secreta potest deleri pœnitentia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when the people were put forth, he went in, and took her by the hand, and the maid arose.

In Context

24Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. + 9.24 Non est. Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest, dormit, tam in anima quam corpore.

26Et exiit fama hæc in universam terram illam.

Read all of Matthew 9

Cross References

2 Kings 4:32Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus:

Mark 5:41Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. + 5.41 Talitha cumi. In Syro sermone quem evangelista ponit, non plus est quam: Puella, surge. Sed forte ad vim Dominicæ jussionis exprimendam hoc addidit: Tibi dico, surge, et magis sensum loquentis quam verba intimare curavit. Sic sæpe apostoli et evangelistæ cum aliquod testimonium assumunt, magis sensum quam verba ponunt. HIER. Ad puellam dicitur Talitha cumi, id est, Puella, surge. Archisynagogo, etc., usque ad unde dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam Jac. 2.. BEDA. Quod Christus tres mortuos suscitavit, tria genera animarum significat. Puellam suscitat, etc., usque ad quartum mortuum annuntiante discipulo audivit: sed quia vivi qui pro eo precarentur defuerunt: Dimitte, inquit, mortuos sepelire mortuos suos Matth. 8..

Mark 9:27Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?

Acts 9:40Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. + 9.40 Ejectis. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 9:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 9:24Matthew 9Matthew 9:26 →