Micah 4:8
Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 35:21Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. + 35.21 Egressus inde, etc. HIERON. Hunc locum volunt esse Hebræi, etc., usque ad vel quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.
2 Samuel 5:7Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David. + 5.7 Cepit autem. RAB. Sicut Josephus ait, etc., usque ad quæ merito arx Sion, id est speculationis vocatur, ut de ea recte dicatur: Factus est in pace locus ejus, etc. Psal. 75.. David arcem Sion cepit, ablatis prius cæcis et claudis odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis ejus Scribis et Pharisæis, qui cæci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati sunt.
Psalms 24:7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. + 24.7 Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. 1
Song of Solomon 4:4Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. + 4.4 Sicut turris David. Turris est expugnabilis prædicatorum constantia, quæ ad defendenda fidei ædificia, et ad repellenda hostium tela, forti manu Dei, et desiderabili rege constructa est cum propugnaculis: id est, cum divinarum Scripturarum notitia, quando aperit sensum, ut intelligant Scripturas, et dictis præcedentium suam confirmant prædicationem, propugnacula etiam, miraculorum dona, quibus prædicatio astruitur. Nam sanatis morbis corporalibus, ad salutem animæ facilius pervenitur. Collum tuum. Collum extendimus, quando longius prospicimus: Sic prædicatores, collum, propter hostium de longe speculationem: Turris, propter fortitudinem et propter excelsam cœlestium gaudiorum contemplationem. Vel, collum, quia cibos in corpus demittunt, vel quia corpus capiti jungunt: unde, Dominus dat panes, discipuli autem turbis apponunt. Propter aliud prædicatores, oculi; propter aliud, dentes: propter aliud, genæ: propter aliud collum vocantur. Propugnacula sunt in divinis Scripturis infringibiles sententiæ, in quibus tuti sunt, qui de longe ab incursantibus se defendunt. Mille clypei. Clypeus, ista firmissima ratio est, qua freti sponte contra hæreticos prodeunt, et se muniunt, dum illos percutiunt. Omnis armatura. Id est, omnis instructio, vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam sancti non solum evadunt, sed etiam acies superant malignorum: dum quosdam et ab errore vel vitiis retrahunt: quæ omnia a prælatis dependent, quia ab eis resistendi exemplum et vincendi accipimus.
Isaiah 5:2Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. + 5.2 Vineam electam. ID. Alia editio, vineam Sorec, quod est genus vitis optimæ, uberrimæ perpetuis fructibus; cuncta quæ de vinea dicuntur, ad statum animæ referuntur, quæ a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinæ suscepit, quia dona præterita contempsit.
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.