Micah 5:6
et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:8Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, + 10.8 Regma et Saba, etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Saba. Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech, hæc per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, in Hebræo habetur scheba et seba. Nemrod. Qui ultra naturam cœlum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Ascendam super astra cœli. Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Ipse cœpit esse potens, vel gigas, secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, quia ipse cœpit esse gigas super terram.
2 Kings 15:29In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
2 Kings 18:9Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,
1 Chronicles 1:10Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. + 1.10 Iste cœpit esse potens in terra. Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Nœ, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriæ virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim ædificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Hæc est Edessa et Macha quæ est Nisibis et in Chalamne, quæ a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quæ nunc Thesiphon dicitur.
Job 29:22Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. + 29.22 Verbis meis addere. Dictis ejus hæretici aliquid addere præsumunt, cum prædicamentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur. Et super illos stillabat. In hac stillatione eloquii mensura prædicationis juxta capacitatem audientium accipitur.
Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1