The Bible Software
bible.softwareJobJob 29 › Job 29:22

Job 29:22

Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. + 29.22 Verbis meis addere. Dictis ejus hæretici aliquid addere præsumunt, cum prædicamentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur. Et super illos stillabat. In hac stillatione eloquii mensura prædicationis juxta capacitatem audientium accipitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After my words they spake not again; and my speech dropped upon them.

In Context

21Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. + 29.21 Qui me audiebant. Præteritorum temporum reminiscitur, in quibus omne quod ab ea dicitur, cum metu a fidelibus auditur et adversariorum proterviam deplorat. Et intenti tacebant. Ad consilium ejus tacent, qui verba ejus non audent impugnare, sed credere.

23Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. + 29.23 Exspectabant me sicut pluviam. Verba prædicationis sanctæ sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sanctæ prædicationis irrigemur. Et os suum aperiebant quasi ad imbrem. Quia dum in extrema parte sæculi verba sanctæ prædicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus.

Read all of Job 29

Cross References

Job 32:15Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. + 32.15 Extimuerunt nec responderunt ultra. Bene ab Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam arroganter Ecclesiæ defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios virtute dictorum perturbant, etc. Vide Greg. loc. cit. usque ad fin. cap.

Song of Solomon 4:11Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. + 4.11 Favus distillans. Superius per labia, doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. Favus, mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulæ sententiæ multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Mel et lac sub lingua. GREG. Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte: et hoc sub lingua, id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Odor vestimentorum. Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo præcedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: Sine intermissione orate I Thess. 5.. Supra nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen præparantur: Vocabulo vestimentorum, facta justorum notantur, quæ foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quæ per homines fiunt opera, thuri comparantur; quæ vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiæ membra Dominus sigillatim prædicavit, etiam unguenta quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quæ non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta, id est opera justitiæ, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quæ vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo.

Ezekiel 20:46[Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.

Micah 2:6Ne loquamini loquentes; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.

Matthew 22:46Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. + 22.46 Et nemo poterat, etc. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 29:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 29:21Job 29Job 29:23 →