The Bible Software
bible.softwareMicahMicah 6 › Micah 6:5

Micah 6:5

Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O my people, remember now what Balak king of Moab consulted, and what Balaam the son of Beor answered him from Shittim unto Gilgal; that ye may know the righteousness of the LORD.

In Context

4Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.

6Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?

Read all of Micah 6

Cross References

Numbers 22:41Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

Numbers 23:27Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis.

Numbers 25:2quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. + 25.2 Comederunt. Quasi, etiam de his quæ immolata sunt idolis comedunt, quæ exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Et adoraverunt deos earum. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.

Numbers 31:16nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? + 31.16 Ad suggestionem. Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse. ISID. Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Isrælitas collapsuros, quia concupiscibiles animæ eorum partes sciebat esse corruptas: ita dæmones unumquemque pertentant, illis affectibus animæ laqueos tradentes quibus nos senserint ægrotare.

Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.

Deuteronomy 9:7Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Micah 6:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Micah 6:4Micah 6Micah 6:6 →