Numbers 31:16
nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? + 31.16 Ad suggestionem. Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse. ISID. Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Isrælitas collapsuros, quia concupiscibiles animæ eorum partes sciebat esse corruptas: ita dæmones unumquemque pertentant, illis affectibus animæ laqueos tradentes quibus nos senserint ægrotare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15ait: Cur feminas reservastis?
Cross References
Numbers 25:1Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, + 25.1 Orabatur, etc., in Setim. Interpretatione Hebraicorum nominum, Sittim invenimus in lingua nostra responsionem vel refutationem dici. Applicuit ergo Isræl ad responsionem vel refutationem, non bene applicuit. ORIG., hom. 20 in Num. Ipsa historia nos ædificat, etc., usque ad mendacio et omnibus malis, cum quibus unum corpus efficitur.
Numbers 25:18quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.
Joshua 22:17an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt? + 22.17 Multi. ADAM. Cadebat ergo aliquando populus in deserto et moriebatur, etc., usque ad et ubi est verus Isræl in Christo Jesu Domino nostro.
Ecclesiastes 7:26[Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
Revelation 2:14Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: + 2.14 Balaam. Per Balaam intelligendi sunt hæretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est dæmones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.