Micah 7:18
Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 33:18Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
Exodus 34:9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Numbers 23:21Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. + 23.21 Non est idolum in Jacob. Alia translatio: Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, in futuro scilicet sæculo. ORIG. Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, etc. II Cor. 11.. Futuræ vitæ status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos. Dominus Deus, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad qui luctatus est et vicit accipiet. Et clangor victoriæ regis in illo. Admonitio prædicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat.
Judges 10:16Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
Nehemiah 9:17Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
Psalms 65:3Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. + 65.3 Date gloriam. AUG. Non ut Judæi, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Quam terribilia. Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judæis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. Opera tua, Domine. CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. In multitudine virtutis tuæ. AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judæis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Mentientur. Opera sunt terræ, quæ inimici mentiuntur, contra mentientes, omnis terra adoret, etc. AUG. Mentientur. Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra. 1