Micah 7:20
Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.
Genesis 22:16Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:
Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Psalms 105:8et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. 1
Jeremiah 33:25Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui,
Luke 1:72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: + 1.72 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti, etc. Locutus est, et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam, ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis, et juramentum quod fecit patribus de liberatione nostra, in nobis per Christum compleatur.