Nahum Propheta 1:14
Et præcipiet super te Dominus; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
Cross References
Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
1 Samuel 3:13Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
2 Chronicles 32:21Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.
Isaiah 14:20Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum. + 14.20 Consortium. Scilicet sepulturæ. Altera est enim pœna auctoris, altera ejus qui ab auctoritate compulsus: Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti. Tu enim terram. Quasi: In superbia tua regnum Chaldæorum destructum est, quod adhuc mansisset, nisi superbia tua non fuisset. Populum. Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum. Occidisti. Non Deo reservans vivos, sed pœnæ tuæ præparans socios. Non vocabitur. Ideo non vocabitur, in æternum, etc., usque ad deleta est omnis progenies, pro superbia et impietate patris.
Isaiah 33:13Audite, qui longe estis, quæ fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.