The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 14 › Isaiæ 14:20

Isaiæ 14:20

Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum. + 14.20 Consortium. Scilicet sepulturæ. Altera est enim pœna auctoris, altera ejus qui ab auctoritate compulsus: Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti. Tu enim terram. Quasi: In superbia tua regnum Chaldæorum destructum est, quod adhuc mansisset, nisi superbia tua non fuisset. Populum. Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum. Occidisti. Non Deo reservans vivos, sed pœnæ tuæ præparans socios. Non vocabitur. Ideo non vocabitur, in æternum, etc., usque ad deleta est omnis progenies, pro superbia et impietate patris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not be joined with them in burial, because thou hast destroyed thy land, and slain thy people: the seed of evildoers shall never be renowned.

In Context

19tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. + 14.19 Tu autem. Videtur fabulæ consentire, etc., usque ad reviviscet pater tuus. Quasi cadaver. ID. Multitudine peccatorum putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ Psal. 37.. Virtus suavis odoris est.

21Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. + 14.21 Iniquitate: ID. 70. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes, draconem, qui regnat in mari, quem Leviathan appellant, Hebræi volunt esse patrem diaboli; secundum illud: Quia mendax est et pater ejus Joan. 8., quod male intelligendo depravant.

Read all of Isaiæ 14

Cross References

Job 18:16Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. + 18.16 Deorsum radices ejus siccentur. Per radices, cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur.

Job 18:19Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. + 18.19 Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:

Psalms 137:8Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.] + 137.8 Retribuet. AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.

Isaiah 13:15Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio;

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 14:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 14:19Isaiæ 14Isaiæ 14:21 →