Nahum 1:2
[Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.
Cross References
Exodus 34:7qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. + 34.7 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.
Leviticus 26:28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
Deuteronomy 4:24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
Deuteronomy 32:34Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?
Deuteronomy 32:41Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
Job 20:23Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. + 20.23 Utinam impleatur venter ejus, etc., pluat super illum bellum. Bellum Deo pluere, etc., usque ad prævidere comtempsit.