Exodus 34:7
qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. + 34.7 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
Cross References
Exodus 20:6et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
Exodus 23:21Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
Deuteronomy 5:9Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: + 5.9 Reddens iniquitatem, etc. ISID. Sunt qui ita edisserant, etc., usque ad sed sententiam diu differat. His qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, etc. His scilicet, qui hæreditaria impietate Dominum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari, cum per Ezechielem dictum sit: Filius non portabit iniquitatem, etc. Ezech. 18..
Joshua 24:19Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. + 24.19 Non poteritis. AUG., quæst. 28 in Jos. Non poteritis servire Domino, etc., usque ad et postea superabundaret gratia per Jesum Christum, qui est finis legis.
Nehemiah 1:5et dixi: Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
Job 10:14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? + 10.14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.