Nahum 2:9
Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:10Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem. + 36.10 Regem vero. Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiæ ad exercenda opera justitiæ, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiæ, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum fœditate, et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis fœdera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per pœnitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldæorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes ætati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum prælatos per illicita desideria exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiæ prærogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt. Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdræ: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quæ de eo dicantur, et quæ ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus. RAB. ex Beda. Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt.
Isaiah 33:4Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo. + 33.4 Bruchus. Ex locusta bruchus nascitur, etc., usque ad mortuæ etiam bruchos gignant.
Jeremiah 46:5Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
Ezekiel 26:12Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
Nahum 2:12Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.