Nahum 3:2
Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1[Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! non recedet a te rapina.
Cross References
Judges 5:22Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium.
Isaiah 9:5Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. + 9.5 Quia omnis violenta prædatio. ID. Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus deprædatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur: Periit memoria eorum cum sonitu Psal. 9.. Vestimentum mistum. ID. Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenæ sunt sanguine.
Joel 2:4Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current.
Nahum 2:3Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.