Nahum 2:3
Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 14:8abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. + 14.8 Abietes quoque. Principes diversarum gentium ab illo afflicti; vel filii, quorum patres interfecit. Ex quo dormisti. Quia victo forti et direptis vasis, ejus satellites corruerunt, unde: Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus Matth. 25.. Nota mortis mors dormitio dicitur. Qui succidat. Unde psalmus: Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei Psal. 79. Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas: unde dicitur: Conteret Dominus cedros Libani Psal. 28..
Ezekiel 23:14Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,
Zechariah 6:2In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
Revelation 6:4Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. + 6.4 Sumeret pacem de terra, et ut indicem, etc. Id est concessum est a Deo, ut auferret omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti. Et datus est ei gladius magnus. Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in majores, ut in Petrum, sævire ausus est.