Nehemiæ 11:3
Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. + 11.3 Et in Jerusalem. ID., ibid. His verbis ostenditur, etc., usque ad nam sequitur: De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe II Esd. 11.. ID., ibid. Judas interpretatur confitens vel confessio, etc., usque ad cum eorum qui sunt in agro unus assumetur, et alter relinquetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
Cross References
Ezra 2:1Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. + 2.1 Hi sunt, etc. Judææ scilicet non Babyloniæ. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judæam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiæ, filii sunt patriæ cœlestis, non solum qui Ecclesiæ sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante sæcula præordinati ad vitam divinæ gratiæ ministeriis sunt consecrandi. Et reversi sunt in Jerusalem. BEDA in Esdram, tom. 2. Cum enim liberati de potestate Satanæ, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in præsenti inchoatur, et in futuro perficitur. Unusquisque in civitatem. ID., ibid. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret.
Ezra 2:55filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda,
Nehemiah 7:6Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
Nehemiah 7:39Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
Nehemiah 7:46Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.
Nehemiah 7:73Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.