Ezra 2:1
Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. + 2.1 Hi sunt, etc. Judææ scilicet non Babyloniæ. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judæam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiæ, filii sunt patriæ cœlestis, non solum qui Ecclesiæ sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante sæcula præordinati ad vitam divinæ gratiæ ministeriis sunt consecrandi. Et reversi sunt in Jerusalem. BEDA in Esdram, tom. 2. Cum enim liberati de potestate Satanæ, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in præsenti inchoatur, et in futuro perficitur. Unusquisque in civitatem. ID., ibid. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 25:11Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
1 Chronicles 9:2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. + 9.2 Nathinæi. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitæ quos Josue vitæ donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9..
2 Chronicles 36:20Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,
Ezra 5:8Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. + 5.8 Lapide impolito. ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo ædificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriæ mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenæ mentis exuerat. Et ligna ponuntur in parietibus, opusque, etc. ID., ibid. Ligna quæ ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiæ quam et lapides designant: de quibus dicitur: Exsultabunt omnia ligna silvarum, etc.
Nehemiah 7:6Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
Esther 1:1In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias, + 1.1 RAB., expos. in lib. Esther, tom. 3. Liber Esther quem Hebræi inter hagiographa numerant, Christi et Ecclesiæ continet sacramenta, etc., usque ad qui regnavit post Darium patruum cognomento Nochum annis quadraginta.