Nehemiah 13:12
Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then brought all Judah the tithe of the corn and the new wine and the oil unto the treasuries.
In Context
Cross References
Leviticus 27:30Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. + 27.30 Domini. ID. Ejus scilicet qui mandata legis operatur, etc., usque ad quia quam retributionem exspectare debeat nescit.
Numbers 18:21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis:
Deuteronomy 14:22Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, + 14.22 Decimam. Quasi, bona quæ facis secundum divinæ legis præcepta facias, et Domino separes, ut ad ejus laudem omnia facias.
Nehemiah 10:37et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.
Nehemiah 12:44Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,